Roma, senza data, ma 4 settembre 1892. Supplica e sottoscrizione autografa di Leone XIII, che si sottoscrive con l’iniziale del suo nome di battesimo (J., per Joachim: Gioacchino Pecci), per l’Introduzione della Causa di Beatificazione e di Canonizzazione della Serva di Dio Maria Lorenza Longo, fondatrice dell’Ospedale degli Incurabili e del Monastero delle Cappuccine (Roma, Archivio Congregazione delle Cause dei Santi, H 45a 0).

Beatissime Pater.

Adeo hactenus aucta et in dies magis augetur fama sanctitatis Servae Dei Mariae Laurentiae Longo, Fundatricis Incurabilium Neapolis et Monialium Capuccinarum, quae anno millesimo quingentesimo quadragesimo secundo, die XX decembris obdormivit in Domino, una cum miraculis quae Deus Omnipotens eius meritis et intercessione, uti asserunt, operari dignatur, ut concepta in diversis mundi partibus, maxime vero Neapoli, ubi vitam duxit et diem clausit extremum, erga eam devotione a plerisque in eorum necessitatibus invocetur, ac plurium etiam gravissimorum virorum existimatione Beatificationis et Canonizationis honore digna, accedente infallibili Sanctitatis Vestrae iudicio, reputetur.

Ex quibus piaque in dictam Dei Servam devotione moti, Reverendissimus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Archiepiscopus Neapolitanus pluresque alii Archiepiscopi et Episcopi per suas litteras instanter et iterate Sanctitatis Vestrae supplicaverunt, ut ad eiusdem Servae Dei Beatificationem et Canonizationem procedere dignaretur.

Propterea, cum iam fuerint confecti Processus Auctoritate Ordinaria super sanctitate vitae, virtutibus et miraculis eiusdem Servae Dei et dispensationes benigne a Sanctitate Vestra concessae, tam a nondum elapso ab exhibitione dictorum processuum decennio, quam ab interventu et voto Consultorum, attentaque non reperitione scriptorum, quae inquiri Sacra Congregatio mandaverat Reverendissimo Archiepiscopo Neapolitano, eadem Sacra Congregatio responderit procedi posse ad ulteriora, dictorum Processuum examen institutum fuerit in Ordinariis Sacrorum Rituum Comitiis die trigesima augusti currentis anni millesimi octingentesimi nonagesimo secundi, ad relationem Cardinalis Aloisi Masella, Sacrae Congregationis Praefecti et a Sanctitate Vestra in Causae Ponentem electi, auditoque voce et scripto R. P. Augustino Caprara Sanctae Fidei Promotore, Reverendissimi Patres in sententia fuerint, si Sanctitati Vestrae placuerit, ad eiusdem Servae Dei Causae introductionem deveniri posse.

Hinc pro parte devoti Sanctitatis Vestrae Oratoris Patris Mauri a Leonissa, Sacerdotis professi Ordinis Minorum S. Francisci Capuccinorum et huius Causae Postulatoris, humiliter supplicatur, quatenus dignetur Causam vel Causas Beatificationis et Canonizationis nec non cognitionem virtutum et miraculorum ac publicae famae Sanctitatis dictae Servae Dei populorumque erga ipsam devotionis, cum omnibus et singulis suis incidentibus, dependentibus, emergentibus, annexis et connexis quibuscumque, confirmando, quatenus opus sit, in Ponentem dictum Reverendissimum Cardinalem Aloisi Masella, iam a Sanctitate Vestra deputatum, eidem Sacrae Congregationi committere et mandare, cum facultate in primis et ante omnia Processum super paritione Decretis sanctae memoriae Urbani PP. VIII seu super non cultu iam auctoritate ordinaria in Curia Neapolitana confectum, citato et audito R. P. Fidei Promotore, discutiendi et examinandi, dummodo legitime confectus fuerit, sin minus nova eius constructio vel Reverendissimo Cardinali Sanctitatis Vestrae in Urbe Vicario, si in Curia praesto sint probationes, si vero extra Curiam alicui Archiepiscopo vel Episcopo qui ad eius fabricationem, servata forma Decretorum, procedat, committi possit ad effectum postea ipsum in eadem Sacra Rituum Congregatione exhibendi, aperiendi et, audito eodem R. P. Fidei Promotore, discutiendi et examinandi, ut eadem Sacra Congregatio Sanctitati Vestrae referat quid de eius relevantia sentiat ad effectum sententiam ab Ordinario latam confirmandi.

Quod si Sanctitas Vestra satis supradictis Decretis paritum esse iudicaverit, eidem Sacrae Congregationi mandare, ut ad generalem inquisitionem Auctoritate Apostolica deveniat super sanctitate vitae, virtutibus et miraculis dictae Servae Dei, eidem Sacrae Congregationi insuper indulgere et liberam facultatem concedere, ut si in Curia aderunt probationes, Reverendissimo Cardinali Urbis Vicario, si vero extra Curiam, aliquibus Archiepiscopis vel Episcopis committere valeat, ut per se ipsos inquirant de fama et devotione populi deque virtutibus et miraculis aliisque denunciandis dictae Servae Dei in genere tantum et non in specie, et quoad famam si vigeat de praesenti, et ad hunc effectum aliquot articulos ad eosdem transmittat, super quibus et super interrogatoriis per dictum R. P. Fidei Promotorem conficiendis debeant per se ipsos et non per alios testes examinare, cum interventu Sub-Promotoris Fidei per dictum Promotorem Fidei nominandi, cum potestate citandi et inhibendi, etiam sub censuris, et etiam per edictum, contradictores etc., invocato etc., et cum omnibus aliis facultatibus necessariis et opportunis.

Quibus peractis, ea quae invenerint fideliter rescribant et processus huiusmodi ad eamdem Sacram Congregationem suo sigillo clausum per fidelem Nuncium transmittant cum ipsorum litteris, in quibus significent quae et qualis praedictis testibus et eorum depositionibus sit danda fides.

Quo processu recepto et per Sacram Congregationem discusso, eadem Congregatio Sanctitati Vestrae referat quid de eius relevantia sentiat, ad effectum ut Sanctitas Vestra statuere possit an sit deveniendum ad specialem inquisitionem. Quod si Sanctitas Vestra ei locum esse iudicaverit, eidem Sacrae Congregationi mandare et iniungere pariter dignetur, quatenus eisdem vel aliis Archiepiscopis vel Episcopis committere valeat ut veritatem super dictae Servae Dei fama, devotione populi, vitae sanctitate, puritate Fidei, virtutibus et miraculis ac aliis a Sacris Canonibus requisitis, exacte, fideliter ac prudenter secundum articulos et interrogatoria per dictum R. P. Fidei Promotorem danda et illis transmittenda in specie inquirant, ac iura et monumenta exhibenda coram ipsis recipiant, cum interventu Subpromotoris per eumdem R. P. Fidei Promotorem nominandi, et quidquid per huiusmodi specialem inquisitionem invenerint, suis sigillis pariter inclusum, caute ad eamdem Sacram Congregationem mittant, ut deinde his omnibus mature examinatis, in Congregatione coram Sanctitate Vestra habenda decernat an talia sint, propter quae ad Beatificationem sive ad Canonizationem dictae Servae Dei iuxta Sacrorum Canonum Decreta et Sanctae Romanae Ecclesiae ritum deveniri possit.

Cum facultate super praemissis omnibus Litteras Remissoriales et Compulsoriales, citato eodem R. P. Fidei Promotore, et ad quascumque mundi partes decernendi et relaxandi, atque etiam in Curia toties quoties etc., iura et monumenta quaecumque recipiendi et, si opus fuerit, testes per Reverendissimum Cardinalem Vicarium seu Episcopos, et in loco ab eis deputando, praevia citatione et cum interventu dicti R. P. Fidei Promotoris vel eius Subpromotoris super iisdem articulis vel aliis de novo dandis vel addendis, et iuxta interrogatoria per eumdem R. P. Fidei Promotorem danda examinari faciendi, sub censuris et poenis etc., et cum aliis facultatibus necessariis et opportunis, caeteraque omnia et singula in praemissis, et circa ea quomodolibet faciendi, dicendi, gerendi et exequendi usque ad ultimum et finale complementum praedictae Canonizationis, servata tamen in omnibus et singulis forma Decretorum sanctae memoriae Urbani PP. VIII et Venerabilis Innocentii PP. XI et non alias etc.

Non obstantibus constitutionibus, etiam in Universalibus et Synodalibus Conciliis editis, atque aliis Ordinationibus Apostolicis, Regulis Cancellariae, stylo Palatii et Curiae coeterisque contrariis quibuscumque statutis etc., quorum tenores etc., pro plene et sufficienter espressi habentibus.

[autogr. Leone XIII] Placet J.

[sul retro] Poterit subscribi, si Sanctissimo Domino Nostro placuerit.

A. Caprara S. Fidei Promotor