Roma, 19 febbraio 1535. Il Papa Paolo III, tramite bolla pontificia, commette al vescovo di Caserta Pietro Lamberti, all’abate di San Severino Giacomo da Milano e al priore di San Martino l’esecuzione della bolla “Debitum pastoralis officii”, con la quale è stata ufficialmente concessa l’approvazione pontificia alla fondazione in Napoli, da parte di Maria Lorenza Longo, del primo monastero dell’Ordine delle Clarisse Cappuccine (Napoli, Archivio delle Clarisse Cappuccine, cart. IX, n. 2: originale in pergamena con bolla di piombo. Ediz.: Bullarium Capuccinorum III, 7-8, dove si annota: “Bulla formata in Arc. Monialium, de qua exemp. auth. in Arch. Generali loco dicto”).

Paulus  episcopus

servus  servorum  Dei

Venerabili fratri Episcopo Casertano, et dilectis filiis Abbati Sancti Severini et priori per Priorem gubernari soliti Sancti Martini Neapolitanae <civitatis> monasterii, salutem et apostolicam benedictionem.

Hodie a Nobis emanantur litterae tenoris subsequentis.

Paulus episcopus servus servorum Dei.

Ad perpetuam rei memoriam.

Debitum pastoralis officii Nobis ex alto commissi requirit, ac Nos ad id promptos excitat, ut ea vota quibus prudentes virgines, religionis habitu assumpto, uni Sponso Iesu Christo voto celebri virginitatem suam praestent et accensis lampadibus eidem Sponso, qui speciosus est prae filiis hominum, obviam ire possint, ac exinde flores honoris et honestatis fructus ac regularis disciplinae propagatio proveniant, ac ex auditionis gratiam admittamus et plenis favoribus prosequamur.

Sane pro parte dilectae in Christo filiae Mariae Laurentiae Longae, mulieris catalanae, Nobis nuper exhibita petitio continebat, quod ipsa Maria, quae hospitale pauperum infirmorum incurabilium Sanctae Mariae de Populo Neapoli erigi et a fundamentis construi et aedificari procuravit, ac in eo circa alimoniam dictorum pauperum continue versata fuit; nunc infirmitatibus gravata et in aetate senili constituta, zelo religionis et devotionis ducta, ex activa ad contemplativam vitam uti securiorem se transferre cupiens, unum monasterium monalium sub invocatione Beatae Mariae de Ierusalem apud dictum hospitale, in loco inibi per eam designato, ex piis elemosynis et bonis sibi a Deo collatis construi facere incoepit, et nonnullas pauperes feminas, quae divinum Officium in eo quotidie persolvunt, recepit, ac pro ipsius religionis propagatione cultusque et divini nominis augmento et gloria dictum monasterium in suis structuris compleri facere desiderat, si sibi ad id Apostolicae Sedis licentia suffragetur.

Quare pro parte dictae Mariae, asserentis se in dicto monasterio una cum illius monialibus se includere et vitam religiosam ducere proposuisse, Nobis fuit humiliter supplicatum, ut sibi monasterium ipsum, ut praefertur, compleri faciendi licentiam concedere ac alias in premissis opportune providere de benignitate apostolica dignaremur.

Nos igitur, qui religionis propagationem nostris potissime temporibus summis desideramus affectibus, pium desiderium ipsius Mariae plurimum in Domino commendantes, huiusmodi supplicationibus inclinati, eidem Mariae monasterium praedictum cum ecclesia humili, campanili, campanis, coemeterio, claustro, dormitorio, refectorio, hortis, hortalitiis et aliis membris et officinis necessariis apud hospitale huiusmodi et in loco, ut prefertur, designato, ac ut sibi videbitur, Ordinarii loci vel alterius cuiusvis superioris seu rectoris ecclesiae, infra cuius parrochiae limites locus incepti aedificii monasterii huiusmodi consistit, aut rectorum dicti hospitalis licentia minime requisita, ad debitum complementum reduci faciendi, auctoritate apostolica tenore presentium licentiam elargimur.

Illudque, si iam aut postquam convenienti clausura munitum fuerit, in monasterium monialium Tertii Ordinis Sancti Francisci iuxta regulam Sanctae Clarae, sub invocatione predicta pro una abbatissa et duodecim monialibus, tria vota regularia dicti Ordinis profitentibus, inibi pro hac prima vice ad eletionem ipsius Mariae introducendis et permansuris, et deinde iuxta regularia instituta eiusdem Ordinis ad providam ordinationem ipsius Mariae desuper faciendam, absque alicuius dotis solutione recipiendis, infra quarum numerum conversae et servientes dicto monasterio non comprehendantur.

Et quae inibi sub regulari observantia dicti Ordinis et perpetua clausura ac sub protectione Sedis Apostolicae, necnon cura unius confessoris secularis vel regularis pro missis celebrandis, earum confessionibus audiendis ac sacramentis ministrandis dumtaxat, in sacerdotio et aetate provecta constituti exemplarisque vitae et religionis zelatoris, per ipsam Mariam vita sibi comite, et deinde per abbatissam et maiorem partem earumdem monialium professarum perpetuo vel ad tempus, ad earum nutum et prout eis videbitur, eligendi ac quotiens videbitur amovendi et alterius subrogandi, cuius doctrina instrui ac exemplo aedificari et ad vitam perfectam moveri possint, Altissimo famulentur; nec monasterium ipse, nisi in casu extremae necessitatis et per paucos dies, absque licentia et consensu maioris partis ipsarum monialium exire valeant; auctoritate et tenore praedictis, sine alicuius preiudicio erigimus et instituimus.

Ac eidem Mariae, ut vita eius dumtaxat monasterium huiusmodi, cuius moniales praefate sibi tamquam matri ac superiori oboedire teneantur, regere et gubernare, ac pro regimine, ritu, moribus, regulari observantia et illarum instructione unam vel duas cuiusvis Ordinis moniales ad id voluntarias, quae infra dictum duodenarium numerum comprehendantur, ut suorum superiorum licentia petita et obtenta, auctoritate praesentium ad praefatum monasterium se transferre valeant, pro prima vice postulare.

Et unam in abbatissam tempore obitus ipsius Mariae eligere seu deputare, et aliam monialium earumdem monialibus novitiis dicti monasterii pro illarum instructione et doctrina quotiens sibi videbitur praeficere, necnon in locum decedentium monialum professarum alias subrogare, et successive vacantibus officiis eiusdem monasterii alias per maiorem partem ipsarum monialium approbatas annis singulis, dummodo officia huiusmodi intra triennium non perdurent, deputare; nec non dicta Maria vita functa, decedentibus pro tempore abbatissis eiusdem monasterii, moniales praefatae professae unam sibi in abbatissam a maiori parte approbatam eligere.

Ac pro dicti monasterii quod nulla persona, quovis privilegio suffulta, absque earumdem praesentium speciali, specifica et expressa mentione et sufficienti derogatione earumdem, ac ex legitima et necessaria causa ingredi possit, salubri directione quaecumque statuta et ordinationes licita et honesta, ac sacris canonibus non contraria, quae per abbatissam et moniales eiusdem monasterii pro tempore existentes servari debeant, condere et facere.

Necnon abbatissae et monialibus pro tempore existentibus, una cum septem conversis et servientibus ultra dictas moniales, quarum numerus augeri non possit, ut pro ipsarum congruenti sustentatione et alimentis quaecumque bona mobilia et immobilia ac se moventia, necnon census, redditus et proventus, ac quaecumque alia subsidia per eandem Mariam et quoscumque alios christifideles dicto monasterio pie largienda et eroganda, ac pro tempore donata, legata et relicta, licite in communi retinere ac in earum et eis servientium et conversarum personarum communes, honestos et necessarios usus convertere.

Necnon rectoribus dicti hospitalis ut interim eisdem abbatissae Mariae et monialibus de bonis ipsius hospitalis victui necessaria, prout ad praesens faciunt absque conscientiae scrupolo ministrare, ipsisque illa licite recipere; necnon monasterio ac illius abbatissae, monialibus et personis pro tempore existentibus huiusmodi, ut omnibus et singulis immunitatibus, exemptionibus, libertatibus, privilegiis, gratiis, concessionibus, indulgentiis, favoribus et indultis, quibus monasteria et loca Tertii Sancti Francisci praedicti ac Sanctae Clarae Ordinum illorumque abbatissae et moniales ac personae utuntur, potiuntur et gaudent, ac uti, potiri et gaudere poterunt quomodolibet in futurum, uti, potiri et gaudere libere et licite valeant.

Ipsique confessori, ut pro sacramentorum administratione seu alterius necessitatis causa, ac medico causa visitandi infirmas dumtaxat, monasterium praedictum, de voluntate tamen, scientia et expresso consensu abbatissae et totius conventus dicti monasterii, sic tamen quod tam in introitu monasterii huiusmodi quam egressu ab illo, duae ex antiquioribus monialibus professis dicti monasterii eisdem confessori et medico assistant, ingredi; ipsasque Mariam abbatissam et moniales, necnon conversas et servientes in eodem monasterio, ad libitum abbatissae et conventus praedictarum eligendas, ab omnibus earum delictis in singulis casibus, etiam episcopalibus et Sedis Apostolice, preterquam in litteris in die Coenae Domini legi consuetis contentis, idem confessor absolvere ac eis pro modo culpae poenitentiam salutarem iniungere, necnon plenariam omnium peccatorum suorum remissionem in forma ecclesiae consueta, semel in vita et in mortis articulo, apostolica auctoritate et tenore praedictis facultatem concedimus et pariter idulgemus.

Ac eidem monasterio pro illius dote, bona illi eroganda et reliquenda perpetuo applicamus et appropriamus; et nihilominus monasterium ipsum ac illius bona pro tempore existentia, necnon Mariam abbatissam, moniales et personas pro tempore existentes, ab omni iurisdictione, visitatione, correctione, dominio et superioritate Ordinarii loci ac eius vicariorum et officialum et quorumcumque aliorum superiorum pro tempore existentium, auctoritate praedicta, earumdem tenore praesentium, penitus et omnino eximimus et totaliter liberamus, ac sub Beati Petri et Sedis praedictae, necnon nostra protectione suscipimus, illaque et illas Nobis et Sedi praedictae immediate subicimus.

Ita quod Ordinarius loci seu eius vicarii vel officiales aut quicumque alii superiores preesentes vel futuri in monasterium, bona, Mariam abbatissam, moniales et personas huiusmodi aliquam iurisdictionem, superioritatem, auctori­tatem, dominium, visitationem aut correctionem, etiam ratione delicti vel contractus seu rei de qua ageretur, ubicumque committatur delictum, ineantur contractus aut res ipsa consistat, exercere aut excommunicationis, suspensionis vel interdicti seu alias sententias, censuras vel poenas promulgare nullatenens possint aut debeant, sed Maria abbatissa et moniales ac personae praefatae de se querelantibus coram dicta Sede aut legatis vel delegatis eiusdem de iustitia respondere teneantur; decernentes processus, sententias, censuras et poenas, quos et quas contra huiusmodi concessionem per Ordinarium, vicarios, officiales ac superiores prefatos haberi et promulgari, necnon irritum et inane quicquid in contrarium, scienter vel ignoranter, contigerit attemptari.

Non obstantibus foelicis recordationis Innocentii papae IIII praedecessoris nostri, quae incipit: Volentes, ac Lateranis Concilii novissime celebrati, ac quibusvis aliis apostolicis necnon in provincialibus et sinodalibus Conciliis editis, generalibus vel specialibus, constitutionibus et ordinationibus, necnon dictorum Ordinum, iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque indultis et litteris apostolicis, quibusvis ordinationibus locis et personis, sub quibuscumque tenoribus et formis ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriio aliisque efficacioribus et insolitis clausulis, necnon irritantibus et aliis decretis concessis et approbatis quibus omnibus et eorum singulis etiam si de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, individua et expressa mentio seu quaevis alia expressio habenda aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores huiusmodi ac si de verbo ad verbum, nihil penitus concessionis indulto, applicationis, appro­priationis, exemptionis, liberationis, susceptionis, subiicionis, et decreti infringere vel ei ausu temerario contraire.

Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Rome, apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo quinquegentesimo trigesimo quarto, undecimo kalendas martii, pontificatus nostri anno primo.

Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum, per vos vel alium seu alios, litteras praedictas et in eis contenta quaecumque, ubi et quando opus fuerit, ac quoties pro parte Mariae abbatissae et conventus praedicti desuper fueritis requisiti, solemniter publicantes, eisdem in praemissis efficacis defensionis praesidio assistentes, faciatis auctoritate nostra litteras huiusmodi et in eis contenta quaecumque firmiter observari, ac singulos, quos litterae ipsae concernunt, illis pacifice gaudere.

Non permittentes eos per Ordinarium, vicarios et officiales ac superiores praefatos, seu quoscumque alios contra earumdem praesentium litterarum tenore quomodolibet molestari. Contradictores, auctoritate nostra, appellatione postposita compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis.

Non obstantibus piae memoriae Bonifacii Papae VIII etiam praedecessoris nostri, qua cavetur, ne quis extra suam civitatem vel dioecesim, nisi in certis exceptis casibus, et in illis ultra unam dietam a fine suae dioecesis ad iudicium evocetur, seu ne iudices a Sede praedicta deputati extra civitatem et dioecesim, in quibus deputati fuerint contra quoscumque procedere; aut alii vel aliis vices suas committere praesumant, et de duabus dietis in concilio generali edita, dummodo ultra tres dietas aliquis authoritate praesentium ad iudicium non trahatur, ac aliis constitutionibus et ordinationibus apostolicis. Necnon omnibus supradictis, vel si Ordinariis, vicariis, officialibus et superioribus praedictis, vel quibusvis aliis, communiter vel divisim ab eadem sit Sede indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint, per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo quinquegentesimo trigesimo quarto, undecimo kalendas martii, ponti­ficatus nostri anno primo.